Atticus Paragrafo 20: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 20

Quamvis ante haec sponsalia non solum cum ab urbe abesset numquam ad suorum quemquam

litteras misit quin Attico mitteret quid ageret in primis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus sed etiam

cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe quam vellet Attico frueretur nullus dies temere

intercessit quo non ad eum scriberet cum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret modo aliquam quaestionem poeticam ei

proponeret interdum iocans eius verbosiores eliceret epistulas. Ex quo accidit cum aedis Iovis Feretrii in Capitolio ab Romulo

constituta vetustate atque incuria detecta prolaberetur ut Attici admonitu Caesar eam reficiendam curaret. Neque vero a M.

Antonio minus absens litteris colebatur adeo ut accurate ille ex ultumis terris quid ageret curae sibi haberet certiorem facere

Atticum. Hoc quale sit facilius existimabit is qui iudicare poterit quantae sit sapientiae eorum retinere usum

benevolentiamque inter quos maximarum rerum non solum aemulatio sed obtrectatio tanta intercedebat quantam fuit incidere

necesse inter Caesarem atque Antonium cum se uterque principem non solum urbis Romae sed orbis terrarum esse cuperet.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti