Pro Archia Poeta Paragrafo 20: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 20

Neque enim quisquam est tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum facile praeconium patiatur. Themistoclem illum summum Athenis virum dixisse aiunt cum ex eo quaereretur quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: “Eius a quo sua virtus optime praedicaretur.” Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti