Paragrafo 21 - Studentville

Paragrafo 21

Tali modo cum VII et LXX annos complesset

atque ad extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque crevisset – multas enim hereditates nulla alia re quam

bonitate consecutus est – tantaque prosperitate usus esset valetudinis ut annis XXX medicina non indiguisset nactus est morbum

quem: initio et ipse et medici contempserunt. Nam putarunt esse tenesmon cui remedia celeria faciliaque proponebantur. In hoc

cum tres menses sine ullis doloribus praeterquam quos ex curatione capiebat consumpsisset subito tanta vis morbi in imum

intestinum prorupit ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint. Atque hoc priusquam ei accideret postquam in dies

dolores accrescere febresque accessisse sensit Agrippam generum ad se accersi iussit et cum eo L. Cornelium Balbum Sextumque

Peducaeum. Hos ut venisse vidit in cubitum innixus `Quantam’ inquit `curam diligentiamque in valetudine mea tuenda hoc

tempore adhibuerim cum vos testes habeam nihil necesse est pluribus verbis commemorare. Quibus quoniam ut spero satisfeci me

nihil reliqui fecisse quod ad sanandam me pertineret reliquum est ut egomet mihi consulam. Id vos ignorare nolui. Nam mihi

stat alere morbum desinere. Namque his diebus quidquid cibi sumpsi ita produxi vitam ut auxerim dolores sine spe salutis. Quare

a vobis peto primum ut consilium probetis meum deinde ne frustra dehortando impedire conemini’.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti