Paragrafo 22 - Studentville

Paragrafo 22

Hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus ut non

ex vita sed ex domo in domum videretur migrare cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret ne id quod

natura cogeret ipse quoque sibi acceleraret et quoniam tum quoque posset temporibus superesse se sibi suisque reservaret preces

eius taciturna sua obstinatione depressit. Sic cum biduum cibo se abstinuisset subito febris decessit leviorque morbus esse

coepit. Tamen propositum nihilo setius peregit. Itaque die quinto postquam id consilium inierat pridie Kalendas Aprilis Cn.

Domitio C. Sosio consulibus decessit. Elatus est in lecticula ut ipse praescripserat sine ulla pompa funeris comitantibus

omnibus bonis maxima vulgi frequentia. Sepultus est iuxta viam Appiam ad quintum lapidem in monumento Q. Caecilii avunculi sui.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti