Paragrafo 22 - Studentville

Paragrafo 22

Carus fuit Africano superiori noster Ennius itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum huius proavus Cato tollitur: magnus honos populi Romani rebus adiungitur. Omnes denique illi Maximi Marcelli Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. Ergo illum qui haec fecerat Rudinum hominem maiores nostri in civitatem receperunt: nos hunc Heracliensem multis civitatibus expetitum in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciemus?

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti