Conon Paragrafo 3: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 3

Defecerat a rege

Tissaphernes neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum. Multis enim magnisque meritis apud regem etiam cum in officio

non maneret valebat. Neque id erat mirandum si non facile ad credendum adducebatur reminiscens eius se opera Cyrum fratrem

superasse. Huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus posteaquam venit primum ex more Persarum ad chiliarchum

qui secundum gradum imperii tenebat Tithrausten accessit seque ostendit cum rege colloqui velle. Nemo enim sine hoc admittitur.

Huic ille `Nulla’ inquit `mora est; sed tu delibera utrum colloqui malis an per litteras agere quae cogitas. Necesse est enim

si in conspectum veneris venerari te regem – quod `proskynesin’ illi vocant -. Hoc si tibi grave est per me nihilo setius

editis mandatis conficies quod studes’. Tum Conon `Mihi vero’ inquit `non est grave quemvis honorem habere regi; sed vereor

ne civitati meae sit opprobrio si cum ex ea sim profectus quae ceteris gentibus imperare consuerit potius barbarorum quam

illius more fungar.’ Itaque quae huic volebat scripta tradidit.

  • Latino
  • Conon
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti