Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis eaque multis rebus aucta est. Sed tamen primis

temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit. Cum Dion non desisteret obsecrare Dionysium ut Platonem Athenis

arcesseret et eius consiliis uteretur ille qui in aliqua re vellet patrem imitari morem ei gessit. Eodemque tempore Philistum

historicum Syracusas reduxit hominem amicum non magis tyranno quam tyrannidi. Sed de hoc in eo libro plura sunt exposita qui de

historicis Graecis conscriptus est. Plato autem tantum apud Dionysium auctoritate potuit valuitque eloquentia ut ei

persuaserit tyrannidis facere finem libertatemque reddere Syracusanis; a qua voluntate Philisti consilio deterritus aliquanto

crudelior esse coepit.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Dion) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti