Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Hoc loco libet interponere etsi

seiunctum ab re proposita est nimia fiducia quantae calamitati soleat esse. Nam magistratuum Thebanorum statim ad auris

pervenit exules in urbem venisse. Id illi vino epulisque dediti usque eo despexerunt ut ne quaerere quidem de tanta re

laborarint. Accessit etiam quod magis aperiret eorum dementiam. Allata est enim epistula Athenis ab Archino uni ex his

Archiae qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat in qua omnia de profectione eorum perscripta erant. Quae cum iam accubanti

in convivio esset data sicut erat signata sub pulvinum subiciens `In crastinum’ inquit `differo res severas.’ At illi omnes

cum iam nox processisset vinolenti ab exulibus duce Pelopida sunt interfecti. Quibus rebus confectis vulgo ad arma

libertatemque vocato non solum qui in urbe erant sed etiam undique ex agris concurrerunt praesidium Lacedaemoniorum ex arce

pepulerunt patriam obsidione liberarunt auctores Cadmeae occupandae partim occiderunt partim in exsilium eiecerunt.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Pelopidas) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti