Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Postquam indutiarum praeteriit dies barbarus non dubitans quod ipsius erant plurima

domicilia in Caria et ea regio his temporibus multo putabatur locupletissima eo potissimum hostis impetum facturos omnis suas

copias eo contraxerat. At Agesilaus in Phrygiam se convertit eamque prius depopulatus est quam Tissaphernes usquam se

moveret. Magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna

industria bellum apparavit. Et quo studiosius armarentur insigniusque ornarentur praemia proposuit quibus donarentur quorum

egregia in ea re fuisset industria. Fecit idem in exercitationum generibus ut qui ceteris praestitissent eos magnis afficeret

muneribus. His igitur rebus effecit ut et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum. Huic cum tempus esset visum

copias extrahere ex hibernaculis vidit si quo esset iter facturus palam pronuntiasset hostis non credituros aliasque regiones

praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset. Itaque cum ille Sardis iturum se dixisset

Tissaphernes eandem Cariam defendendam putavit. In quo cum eum opinio fefellisset victumque se vidisset consilio sero suis

praesidio profectus est. Nam cum illo venisset iam Agesilaus multis locis expugnatis magna erat praeda potitus. Laco autem

cum videret hostis equitatu superare numquam in campo sui fecit potestatem et iis locis manum conseruit quibus plus pedestres

copiae valerent. Pepulit ergo quotienscumque congressus est multo maiores adversariorum copias et sic in Asia versatus est ut

omnium opinione victor duceretur.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Agesilaus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti