Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Quibus rebus confectis cum

propter diuturnitatem belli non solum regiones sed etiam urbes desertas videret conquisivit quos potuit primum Siculos; dein

Corintho arcessivit colonos quod ab his initio Syracusae erant conditae. Civibus veteribus sua restituit novis bello

vacuefactas possessiones divisit; urbium moenia disiecta fanaque deserta refecit; civitatibus leges libertatemque reddidit; ex

maximo bello tantum otium totae insulae conciliavit ut hic conditor urbium earum non illi qui initio deduxerant videretur.

Arcem Syracusis quam munierat Dionysius ad urbem obsidendam a fundamentis disiecit; cetera tyrannidis propugnacula demolitus

est deditque operam ut quam minime multa vestigia servitutis manerent. Cum tantis esset opibus ut etiam invitis imperare

posset tantum autem amorem haberet omnium Siculorum ut nullo recusante regnum obtinere maluit se diligi quam metui. Itaque cum

primum potuit imperium deposuit ac privatus Syracusis quod reliquum vitae fuit vixit. Neque vero id imperite fecit. Nam quod

ceteri reges imperio potuerunt hic benevolentia tenuit. Nullus honos huic defuit neque postea res ulla Syracusis gesta est

publice de qua prius sit decretum quam Timoleontis sententia cognita. Nullius umquam consilium non modo antelatum sed ne

comparatum quidem est; neque id magis benevolentia factum est quam prudentia.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Timoleon) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti