Hamilcar Paragrafo 3: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 3

Rebus his ex sententia peractis fidenti animo

atque infesto Romanis quo facilius causam bellandi reperiret effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur eoque

secum duxit filium Hannibalem annorum novem. Erat praeterea cum eo adulescens illustris formosus Hasdrubal; quem nonnulli

diligi turpius quam par erat ab Hamilcare loquebantur. Non enim maledici tanto viro deesse poterant. Quo factum est ut a

praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur esse. Huic ille filiam suam in matrimonium dedit quod moribus eorum non poterat

interdici socero genero. De hoc ideo mentionem fecimus quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas gessit et

princeps largitione vetustos pervertit mores Carthaginiensium eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Hamilcar) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti