Liber de excellentibus gentium (Hamilcar) di Cornelio Nepote
Paragrafo 2
At ille ut Carthaginem venit multo aliter ac sperarat rem publicam se habentem cognovit. Namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum ut numquam in pari periculo fuerit Carthago nisi cum deleta est. Primo mercennarii milites qui adversus Romanos fuerant desciverunt; quorum numerus erat XX milium. Hi totam abalienarunt Africam ipsam Carthaginem oppugnarunt. Quibus malis […]
Paragrafo 3
Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Romanis quo facilius causam bellandi reperiret effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur eoque secum duxit filium Hannibalem annorum novem. Erat praeterea cum eo adulescens illustris formosus Hasdrubal; quem nonnulli diligi turpius quam par erat ab Hamilcare loquebantur. Non enim maledici tanto viro deesse poterant. […]
Paragrafo 4
At Hamilcar posteaquam mare transiit in Hispaniamque venit magnas res secunda gessit fortuna; maximas bellicosissimasque gentes subegit; equis armis viris pecunia totam locupletavit Africam. Hic cum in Italiam bellum inferre meditaretur nono anno postquam in Hispaniam venerat in proelio pugnans adversus Vettones occisus est. Huius perpetuum odium erga Romanos maxime concitasse videtur secundum bellum Poenicum. […]
Paragrafo 1
Hamilcar Hannibalis filius cognomine Barca Carthaginiensis primo Poenico bello sed temporibus extremis admodum adulescentulus in Sicilia praeesse coepit exercitui. Cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur Carthaginiensium ipse ubi adfuit numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit. Quo facto cum paene omnia […]