Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Hic autem sic se gerebat ut communis infimis

par principibus videretur. Quo factum est ut huic omnes honores quos possent publice haberent civemque facere studerent; quo

beneficio ille uti noluit quod nonnulli ita interpretantur amitti civitatem Romanam alia ascita. Quamdiu adfuit ne qua sibi

statua poneretur restitit; absens prohibere non potuit. Itaque aliquot ipsi et Phidiae locis sanctissimis posuerunt: hunc enim

in omni procuratione rei publicae actorem auctoremque habebant. Igitur primum illud munus fortunae quod in ea potissimum urbe

natus est in qua domicilium orbis terrarum esset imperii ut eandem et patriam haberet et domum; hoc specimen prudentiae quod

cum in eam se civitatem contulisset quae antiquitate humanitate doctrinaque praestaret omnes ** unus ei fuerit carissimus.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti