Pro Archia Poeta Paragrafo 3: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 3

Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quaestione legitima et in iudicio publico–cum res agatur apud praetorem populi Romani lectissimum virum et apud severissimos iudices tanto conventu hominum ac frequentia–hoc uti genere dicendi quod non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi sermone abhorreat; quaeso a vobis ut in hac causa mihi detis hanc veniam adcommodatam huic reo vobis (quem ad modum spero) non molestam ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum literatissimorum hac vestra humanitate hoc denique praetore exercente iudicium patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius et in eius modi persona quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque tractata est uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti