Paragrafo 31 - Studentville

Paragrafo 31

Qua re conservate iudices hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate tum etiam vetustate; ingenio autem tanto quantum id convenit existimari quod summorum hominum ingeniis expetitum esse videatis; causa vero eius modi quae beneficio legis auctoritate municipi testimonio Luculli tabulis Metelli comprobetur. Quae cum ita sint petimus a vobis iudices si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse ut eum qui vos qui vestros imperatores qui populi Romani res gestas semper ornavit qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur estque ex eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti