Paragrafo 37 - Studentville

Paragrafo 37

Ti. quidem Gracchum rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum

videbamus. At C. Blossius Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus in

consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem, causam adferebat, quod tanti Ti. Gracchum fecisset ut, quidquid ille

vellet, sibi faciendum putaret. Tum ego: ‘Etiamne, si te in Capitolium faces ferre vellet?’ ‘Numquam’ inquit

‘voluisset id quidem; sed si voluisset, paruissem.’ Videtis, quam nefaria vox! Et hercule ita fecit vel plus etiam quam

dixit; non enim paruit ille Ti. Gracchi temeritati sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit. Itaque hac

amentia quaestione nova perterritus in Asiam profugit, ad hostes se contulit, poenas rei publicae graves iustasque persolvit.

Nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris; nam cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile

est amicitiam manere, si a virtute defeceris.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti