Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est ut
et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit et ei permiserit quem vellet eligere ad dispensandam
pecuniam. Id arbitrium Conon negavit sui esse consilii sed ipsius qui optime suos nosse deberet; sed se suadere Pharnabazo id
negotii daret. Hinc magnis muneribus donatus ad mare est missus ut Cypriis et Phoenicibus ceterisque maritimis civitatibus
navis longas imperaret classemque qua proxima aestate mare tueri posset compararet dato adiutore Pharnabazo sicut ipse
voluerat. Id ut Lacedaemoniis est nuntiatum non sine cura rem administrant quod maius bellum imminere arbitrabantur quam si
cum barbaro solum contenderent. Nam ducem fortem prudentem regis opibus praefuturum ac secum dimicaturum videbant quem neque
consilio neque copiis superare possent. Hac mente magnam contrahunt classem; proficiscuntur Pisandro duce. Hos Conon apud
Cnidum adortus magno proelio fugat multas naves capit complures deprimit. Qua victoria non solum Athenae sed etiam cuncta
Graecia quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio liberata est. Conon cum parte navium in patriam venit muros dirutos a Lysandro
utrosque et Piraei et Athenarum reficiendos curat pecuniaeque quinquaginta talenta quae a Pharnabazo acceperat civibus suis
donat.
- Latino
- Conon
- Cornelio Nepote