Hoc tam turbido tempore sicut supra docuimus
Epaminondas quoad cum civibus dimicatum est domi quietus fuit. Itaque haec liberandarum Thebarum propria laus est Pelopidae:
ceterae fere communes cum Epaminonda. Namque in Leuctrica pugna imperatore Epaminonda hic fuit dux delectae manus quae prima
phalangem prostravit Laconum. Omnibus praeterea periculis adfuit – sicut Spartam cum oppugnavit alterum tenuit cornu – quoque
Messena celerius restitueretur legatus in Persas est profectus. Denique haec fuit altera persona Thebis sed tamen secunda ita
ut proxima esset Epaminondae.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Pelopidas) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote