Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et
ipsum regem adoriri nuntius ei domo venit ephororum missu bellum Athenienses et Boeotos indixisse Lacedaemoniis; quare venire
ne dubitaret. In hoc non minus eius pietas suspicienda est quam virtus bellica: qui cum victori praeesset exercitui
maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum ut si
privatus in comitio esset Spartae. Cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent! Sed illuc redeamus. Agesilaus
opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit si institutis patriae paruisset quam si bello
superasset Asiam. Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate ut quod iter Xerxes anno
vertente confecerat hic transierit XXX diebus. Cum iam haud ita longe abesset a Peloponneso obsistere ei conati sunt
Athenienses et Boeotii ceterique eorum socii apud Coroneam; quos omnes gravi proelio vicit. Huius victoriae vel maxima fuit
laus quod cum plerique ex fuga se in templum Minervae coniecissent quaerereturque ab eo quid his vellet fieri etsi aliquot
vulnera acceperat eo proelio et iratus videbatur omnibus qui adversus arma tulerant tamen antetulit irae religionem et eos
vetuit violari. Neque vero hoc solum in Graecia fecit ut templa deorum sancta haberet sed etiam apud barbaros summa religione
omnia simulacra arasque conservavit. Itaque praedicabat mirari se non sacrilegorum numero haberi qui supplicibus eorum
nocuissent aut non gravioribus poenis affici qui religionem minuerent quam qui fana spoliarent.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Agesilaus) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote