Quorum acerrimo concursu cum magnam partem diei esset pugnatum cadit Crateros dux et Neoptolemus qui secundum locum imperii
tenebat. Cum hoc concurrit ipse Eumenes. Qui cum inter se complexi in terram ex equis decidissent ut facile intellegi possent
inimica mente contendisse animoque magis etiam pugnasse quam corpore non prius distracti sunt quam alterum anima relinqueret.
Ab hoc aliquot plagis Eumenes vulneratur neque eo magis ex proelio excessit sed acrius hostis institit. Hic equitibus
profligatis interfecto duce Cratero multis praeterea et maxime nobilibus captis pedester exercitus quod in ea loca erat
deductus ut invito Eumene elabi non posset pacem ab eo petit. Quam cum impetrasset in fide non mansit et se simulac potuit ad
Antipatrum recepit. Eumenes Craterum ex acie semivivum elatum recreare studuit; dum id non posset pro hominis dignitate proque
pristina amicitia – namque illo usus erat Alexandro vivo familiariter – amplo funere extulit ossaque in Macedoniam uxori eius
ac liberis remisit.
- Latino
- De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote