Paragrafo 4 - Studentville

Paragrafo 4

Huc ut perventum est cum propter aetatem pedibus iam non valeret vehiculoque portaretur magni

concursus sunt facti cum alii reminiscentes veteris famae aetatis misererentur plurimi vero ira exacuerentur propter

proditionis suspicionem Piraei maximeque quod adversus populi commoda in senectute steterat. Quare ne perorandi quidem ei data

est facultas et dicendi causam. Inde iudicio legitimis quibusdam confectis damnatus traditus est undecimviris quibus ad

supplicium more Atheniensium publice damnati tradi solent. Hic cum ad mortem duceretur obvius ei fuit Euphiletus quo

familiariter fuerat usus. Is cum lacrimans dixisset `O quam indigna perpeteris Phocion!’ huic ille `At non inopinata’ inquit:

`hunc enim exitum plerique clari viri habuerunt Athenienses’. In hoc tantum feit odium multitudinis ut nemo ausus sit eum

liber sepelire. Itaque a servis sepultus est.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Phocion) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti