Huc ex Asia Sulla decedens cum venisset quamdiu ibi fuit secum habuit Pomponium captus
adulescentis et humanitate et doctrina. Sic enim Graece loquebatur ut Athenis natus videretur; tanta autem suavitas erat
sermonis Latini ut appareret in eo nativum quendam leporem esse non ascitum. Item poemata pronuntiabat et Graece et Latine sic
ut supra nihil posset addi. Quibus rebus factum est ut Sulla nusquam eum ab se dimitteret cuperetque secum deducere. Qui cum
persuadere temptaret `Noli oro te’ inquit Pomponius `adversum eos me velle ducere cum quibus ne contra te arma ferrem Italiam
reliqui.’ At Sulla adulescentis officio collaudato omnia munera ei quae Athenis acceperat proficiscens iussit deferri. Hic
complures annos moratus cum et rei familiari tantum operae daret quantum non indiligens deberet pater familias et omnia reliqua
tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret nihilo minus amicis urbana officia praestitit. Nam et ad comitia
eorum ventitavit et si qua res maior acta est non defuit. Sicut Ciceroni in omnibus eius periculis singularem fidem praebuit;
cui ex patria fugienti HS ducenta et quinquaginta milia donavit. Tranquillatis autem rebus Romanis remigravit Romam ut opinor
L. Cotta et L. Torquato consulibus. Quem discedentem sic universa civitas Atheniensium prosecuta est ut lacrimis desiderii
futuri dolorem indicaret.
- Latino
- De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote