Paragrafo 4 - Studentville

Paragrafo 4

Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum cum sit civis a numero civium verum etiam si non esset putetis asciscendum fuisse. Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet se ad scribendi studium contulit primum Antiochiae–nam ibi natus est loco nobili–celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti celeriter antecellere omnibus ingeni gloria contigit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaeque Graeciae sic eius adventus celebrabantur ut famam ingeni exspectatio hominis exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti