Paragrafo 43 - Studentville

Paragrafo 43

Saepe audivi ex maioribus natu,

qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium, quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset,

audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis, qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia, quae faceremus, ad

voluptatem esse referenda. Quod ex eo audientis M’. Curium et Ti. Coruncanium optare solitos, ut id Samnitibus ipsique

Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent, cum se voluptatibus dedissent. Vixerat M’. Curius cum P. Decio, qui

quinquennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatu devoverat; norat eundem Fabricius, norat Coruncanius; qui cum

ex sua vita, tum ex eius, quem dico, Deci, facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod sua

sponte peteretur, quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur.

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti