De Senectute Paragrafo 6: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 6

LAELIUS: Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam

speramus, volumus quidem certe senes fieri, multo ante a te didicerimus, quibus facillime rationibus ingravescentem aetatem

ferre possimus. CATO: Faciam vero, Laeli, praesertim si utrique vestrum, ut dicis, gratum futurum est.
LAELIUS: Volumus

sane, nisi molestum est, Cato, tamquam longam aliquam viam confeceris, quam nobis quoque ingrediundum sit, istuc, quo

pervenisti videre quale sit.

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti