Paragrafo 5 - Studentville

Paragrafo 5

Postquam Corinthum pervenit Dion et

eodem perfugit Heraclides ab eodem expulsus Dionysio qui praefectus fuerat equitum omni ratione bellum comparare coeperunt.

Sed non multum proficiebant quod multorum annorum tyrannis magnarum opum putabatur. Quam ob causam pauci ad societatem periculi

perducebantur. Sed Dion fretus non tam suis copiis quam odio tyranni maximo animo duabus onerariis navibus quinquaginta

annorum imperium munitum quingentis longis navibus decem equitum centumque peditum milibus profectus oppugnatum quod omnibus

gentibus admirabile est visum adeo facile perculit ut post diem tertium quam Siciliam attigerat Syracusas introierit. Ex quo

intellegi potest nullum esse imperium tutum nisi benevolentia munitum. Eo tempore aberat Dionysius et in Italia classem

opperiebatur adversariorum ratus neminem sine magnis copiis ad se venturum. Quae res eum fefellit. Nam Dion iis ipsis qui sub

adversarii fuerant potestate regios spiritus repressit totiusque eius partis Siciliae potitus est quae sub Dionysii fuerat

potestate parique modo urbis Syracusarum praeter arcem et insulam adiunctam oppido eoque rem perduxit ut talibus pactionibus

pacem tyrannus facere vellet: Siciliam Dion obtineret Italiam Dionysius Syracusas Apollocrates cui maximam fidem uni habebat

Dionysius.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Dion) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti