Conflictatus autem est cum adversa
fortuna. Nam et initio sicut ostendimus exul patria caruit et cum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere
legationisque iure satis tectum se arbitraretur quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset a tyranno Alexandro Pheraeo
simul cum Ismenia comprehensus in vincla coniectus est. Hunc Epaminondas recuperavit bello persequens Alexandrum. Post id
factum numquam animo placari potuit in eum a quo erat violatus. Itaque persuasit Thebanis ut subsidio Thessaliae
proficiscerentur tyrannosque eius expellerent. Cuius belli cum ei summa esset data eoque cum exercitu profectus esset non
dubitavit simulac conspexit hostem confligere. In quo proelio Alexandrum ut animadvertit incensus ira equum in eum concitavit
proculque digressus a suis coniectu telorum confossus concidit. Atque hoc secunda victoria accidit: nam iam inclinatae erant
tyrannorum copiae. Quo facto omnes Thessaliae civitates interfectum Pelopidam coronis aureis et statuis aeneis liberosque
eius multo agro donarunt.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Pelopidas) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote