Paragrafo 5 - Studentville

Paragrafo 5

Post hoc proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideoque

Corinthium est appellatum. Hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes adversariorum

debilitatae viderentur tantum afuit ab insolentia gloriae ut commiseratus sit fortunam Graeciae quod tam multi a se victi vitio

adversariorum concidissent: namque illa multitudine si sana mens esset Graeciae supplicium Persas dare potuisse. Idem cum

adversarios intra moenia compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi hortarentur negavit id suae virtuti convenire: se enim

eum esse dixit qui ad officium peccantis redire cogeret non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae. `Nam si’ inquit `eos

exstinguere voluerimus qui nobiscum adversus barbaros steterunt nosmet ipsi nos expugnaverimus illis quiescentibus. Quo facto

sine negotio cum voluerint nos oppriment’.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Agesilaus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti