Eumenes Paragrafo 5-16: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 5

Haec dam apud Hellespontum geruntur Perdiccas apud Nilum flumen interficitur a Seleuco et Antigene

rerumque summa ad Antipatrum defertur. Hic qui deseruerant exercitu suffragium ferente capitis absentes damnantur in his

Eumenes. Hae ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administravit. Sed exiles res animi magnitudinem etsi

non frangebant tamen minuebant. Hunc persequens Antigonus dum omni genere copiarum abundaret saepe in itineribus vexabatur

neque umquam ad manum accedere licebat nisi iis locis quibus pauci multis possent resistere. Sed extremo tempore cum consilio

capi non posset multitudine circumitus est. Hinc tamen multis suis amissis se expedivit et in castellum Phrygiae quod Nora

appellatur confugit. In quo cum circumsederetur et vereretur ne uno loco manens equos militares perderet quod spatium non

esset agitandi callidum fuit eius inventum quemadmodum stans iumentum concalfieri exercerique posset quo libentius et cibo

uteretur et a corporis motu non removeretur. Substringebat caput loro altius quam ut prioribus pedibus plene terram posset

attingere; deinde post verberibus cogebat exsultare et calces remittere. Qui motus non minus sudorem excutiebat quam si in

spatio decurreret. Quo factum est quod omnibus mirabile est visum ut aeque iumenta nitida ex castello educeret cum complures

menses in obsidione fuisset ac si in campestribus ea locis habuisset. In hac conclusione quotienscumque voluit apparatum et

munitiones Antigoni alias incendit alias disiecit. Tenuit autem se uno loco quamdiu hiems fuit quod castra sub divo habere non

poterat. Ver appropinquabat: simulata deditione dum de condicionibus tractat praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnes

extraxit incolumis.

  • Latino
  • De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti