Huic quidam Laphystius homo petulans et ingratus vadimonium cum vellet
imponere quod cum illo se lege agere diceret et complures concurrissent qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur
Timoleon oravit omnes ne id facerent. Namque id ut Laphystio et cuivis liceret se maximos labores summaque adisse pericula.
Hanc enim speciem libertatis esse si omnibus quod quisque vellet legibus experiri liceret. Idem cum quidam Laphystii similis
nomine Demaenetus in contione populi de rebus gestis eius detrahere coepisset ac nonnulla inveheretur in Timoleonta dixit nunc
demum se voti esse damnatum: namque hoc a diis immortalibus semper precatum ut talem libertatem restitueret Syracusanis in qua
cuivis liceret de quo vellet impune dicere. Hic cum diem supremum obisset publice a Syracusanis in gymnasio quod Timoleonteum
appellatur tota celebrante Sicilia sepultus est.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Timoleon) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote