Paragrafo 5 - Studentville

Paragrafo 5

Habebat avunculum Q. Caecilium equitem Romanum

familiarem L. Luculli divitem difficillima natura. Cuius sic asperitatem veritus est ut quem nemo ferre posset huius sine

offensione ad summam senectutem retinuerit benevolentiam. Quo facto tulit pietatis fructum. Caecilius enim moriens testamento

adoptavit eum heredemque fecit ex dodrante; ex qua hereditate accepit circiter centies sestertium. Erat nupta soror Attici Q.

Tullio Ciceroni easque nuptias M. Cicero conciliarat cum quo a condiscipulatu vivebat coniunctissime multo etiam familiarius

quam cum Quinto ut iudicari possit plus in amicitia valere similitudinem morum quam affinitatem. Utebatur autem intime Q.

Hortensio qui his temporibus principatum eloquentiae tenebat ut intellegi non posset uter eum plus diligeret Cicero an

Hortensius et id quod erat difficillimum efficiebat ut inter quos tantae laudis esset aemulatio nulla intercederet obtrectatio

essetque talium virorum copula.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti