Paragrafo 6 - Studentville

Paragrafo 6

Has tam prosperas

tamque inopinatas res consecuta est subita commutatio quod fortuna sua mobilitate quem paulo ante extulerat demergere est

adorta. Primum in filio de quo commemoravi supra suam vim exercuit. Nam cum uxorem reduxisset quae alii fuerat tradita

filiumque vellet revocare ad virtutem a perdita luxuria accepit gravissimum parens vulnus morte filii. Deinde orta dissensio

est inter eum et Heraclidem; qui quod ei principatum non concedebat factionem comparavit. Neque is minus valebat apud optimates

quorum consensu praeerat classi cum Dion exercitum pedestrem teneret. Non tulit hoc animo aequo Dion et versum illum Homeri

rettulit ex secunda rhapsodia in quo haec sententia est: non posse bene geri rem publicam multorum imperiis. Quod dictum magna

invidia consecuta est. Namque aperuisse videbatur omnia in sua potestate esse velle. Hanc ille non lenire obsequio sed

acerbitate opprimere studuit Heraclidemque cum Syracusas venisset interficiundum curavit.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Dion) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti