Paragrafo 6 - Studentville

Paragrafo 6

Interim accidit illa calamitas

apud Leuctra Lacedaemoniis. Quo ne proficisceretur cum a plerisque ad exeundum premeretur ut si de exitu divinaret exire

noluit. Idem cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum talem se imperatorem praebuit ut eo tempore omnibus

apparuerit nisi ille fuisset Spartam futuram non fuisse. In quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti fuit

universis. Nam cum quidam adulescentuli hostium adventu perterriti ad Thebanos transfugere vellent et locum extra urbem editum

cepissent Agesilaus qui perniciosissimum fore videret si animadversam esset quemquam ad hostis transfugere conari cum suis eo

venit atque ut si bono animo fecissent laudavit consilium eorum quod eum locum occupassent; id se quoque fieri debere

animadvertisse. Sic adulescentis simulata laudatione recuperavit et adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit. Namque

illi aucti numero eorum qui expertes erant consilii commovere se non sunt ausi eoque libentius quod latere arbitrabantur quae

cogitaverant.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Agesilaus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti