Ad hunc Olympias mater quae
fuerat Alexandri cum litteras et nuntios misisset in Asiam consultum utrum regnum repetitum in Macedoniam veniret – nam tum in
Epiro habitabat – et eas res occuparet huic ille primum suasit ne se moveret et exspectaret quoad Alexandri filius regnum
adipisceretur; sin aliqua cupiditate raperetur in Macedoniam oblivisceretur omnium iniuriarum et in neminem acerbiore uteretur
imperio. Horum illa nihil fecit. Nam et in Macedoniam profecta est et ibi crudelissime se gessit. Petit autem ab Eumene
absente ne pateretur Philippi domus ac familiae inimicissimos stirpem quoque interimere ferretque opem liberis Alexandri. Quam
veniam si daret quam primum exercitus a pararet quos sibi subsidio adduceret. Id quo facilius faceret se omnibus praefectis qui
in officio manebant misisse litteras ut ei parerent eiusque consiliis uterentur. His rebus Eumenes permotus satius duxit si
ita tulisset fortuna perire bene meritis referentem gratiam quam ingratum vivere.
- Latino
- De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote