Atticus Paragrafo 6: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 6

In re publica ita est versatus ut semper optimarum partium et esset et

existimaretur neque tamen se civilibus fluctibus committeret quod non magis eos in sua potestate existimabat esse qui se his

dedissent quam qui maritimis iactarentur. Honores non petiit cum ei paterent propter vel gratiam vel dignitatem quod neque

peti more maiorum neque capi possent conservatis legibus in tam effusi ambitus largitionibus neque geri e re publica sine

periculo corruptis civitatis moribus. Ad hastam publicam numquam accessit. Nullius rei neque praes neque manceps factus est.

Neminem neque suo nomine neque subscribens accusavit; in ius de sua re numquam iit: iudicium nullum habuit. Multorum consulum

praetorumque praefecturas delatas sic accepit ut neminem in provinciam sit secutus honore fuerit contentus rei familiaris

despexerit fructum; qui ne cum Q. quidem Cicerone voluerit ire in Asiam cum apud eum legati locum obtinere posset. Non enim

decere se arbitrabatur cum praeturam gerere noluisset asseclam esse praetoris. Qua in re non solum dignitati serviebat sed

etiam tranquillitati cum suspiciones quoque vitaret criminum. Quo fiebat ut eius observantia omnibus esset carior cum eam

officio non timori neque spei tribui viderent.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti