Paragrafo 6 - Studentville

Paragrafo 6

Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitatam, comes

usque quaque parentum fugae; quos quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis nauigium clam petentis uagitu suo paene bis

prodidit, semel cum a nutricis ubere, ite[ru]m cum a sinu matris raptim auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis

mulierculas leuare onere temptabant. Per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela

Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta

adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur. Munera, quibus a Pompeia Sex. Pompei sorore

in Sicilia donatus est, chlamys et fibula, item bullae aureae, durant ostendunturque adhuc Bais. Post reditum in urbem a M.

Gallio senatore testamento adoptatus hereditate adita mox nomine abstinuit, quod Gallius aduersarum Augusto partium fuerat.

Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris laudauit. Dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est

sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur. Praesedit et asticis ludis et Troiam circensibus

[lusit] ductor turmae puerorum maiorum.

  • Latino
  • Vita dei Cesari (Tiberius) di Gaio Svetonio
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti