Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt cum interim
numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuvare. Nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia ille
omnibus qui a rege defecerant praesidio fuit; a quibus magna donatus pecunia patriam sublevavit. Atque in hoc illud in primis
fuit admirabile cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur quod nihil umquam domum suam contulit
nihil de victu nihil de vestitu Laconum mutavit. Domo eadem fuit contentus qua Eurysthenes progenitor maiorum suorum fuerat
usus; quam qui intrarat nullum signum libidinis nullum luxuriae videre poterat contra ea plurima patientiae atque abstinentiae:
sic enim erat instructa ut in nulla re differret cuiusvis inopis atque privati.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Agesilaus) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote