Paragrafo 7 - Studentville

Paragrafo 7

Itaque copias contraxit bellum adversus Antigonum comparavit. Quod una erant Macedones complures

nobiles in his Peucestes qui corporis custos fuerat Alexandri tum autem obtinebat Persidem et Antigenes cuius sub imperio

phalanx erat Macedonum invidiam verens quam tamen effugere non potuit si potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam

alii Macedonum quorum ibi erat multitudo in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque sellam auream cum

sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes cotidie convenire ut ibi de summis rebus consilia caperentur credens minore se

invidia fore si specie imperii nominisque simulatione Alexandri bellum videretur administrare. Quod effecit. Nam cum non ad

Eumenis principia sed ad regia conveniretur atque ibi de rebus deliberaretur quodam modo latebat cum tamen per eum unum

gererentur omnia.

  • Latino
  • De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti