Paragrafo 7 - Studentville

Paragrafo 7

Incidit Caesarianum civile bellum cum haberet annos circiter sexaginta. Usus est aetatis vacatione neque se quoquam movit ex

urbe. Quae amicis suis opus fuerant ad Pompeium proficiscentibus omnia ex sua re familiari dedit. Ipsum Pompeium coniunctum non

offendit. Nullum ab eo habebat ornamentum ut ceteri qui per eum aut honores aut divitias ceperant; quorum partim invitissimi

castra sunt secuti partim summa cum eius offensione domi remanserunt. Attici autem quies tantopere Caesari fuit grata ut

victor cum privatis pecunias per epistulas imperaret huic non solum molestus non fuerit sed etiam sororis filium et Q.

Ciceronem ex Pompeii castris concesserit. Sic vetere instituto vitae effugit nova pericula.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti