Paragrafo 7 - Studentville

Paragrafo 7

Quod

factum omnibus maximum timorem iniecit: nemo enim illo interfecto se tutum putabat. Ille autem adversario remoto licentius

eorum bona quos sciebat adversus se sensisse militibus dispertivit. Quibus divisis cum cotidiani maximi fierent sumptus

celeriter pecunia deesse coepit; neque quo manus porrigeret suppetebat nisi in amicorum possessiones. Id eiusmodi erat ut cum

milites reconciliasset amitteret optimates. Quarum rerum cura frangebatur et insuetus male audiendi non animo aequo ferebat de

se ab iis male existimari quorum paulo ante in caelum fuerat elatus laudibus. Vulgus autem offensa in eum militum voluntate

liberius loquebatur et tyrannum non ferendum dictitabat.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Dion) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti