Paragrafo 8 - Studentville

Paragrafo 8

Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi

virtutibus sic maleficam nactus est in corpore fingendo. Nam et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede.

Quae res etiam nonnullam afferebat deformitatem atque ignoti faciem eins cum intuerentur contemnebant; qui autem virtutes

noverant non poterant admirari satis. Quod ei usu venit cum annorum LXXX subsidio Tacho in Aegyptum isset et in acta cum suis

accubuisset sine ullo tecto stratumque haberet tale ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta

eodemque comites omnes accubuissent vestitu humili atque obsoleto ut eorum ornatus non modo in his regem neminem significaret

sed homines non beatissimos esse suspicionem praeberet. Huius de adventu fama cum ad regios esset perlata celeriter munera eo

cuiusque generis sunt allata. His quaerentibus Agesilaum vix fides facta est unum esse ex iis qui tum accubabant. Qui cum

regis verbis quae attulerant dedissent ille praeter vitulinam et eiusmodi genera obsonii quae praesens tempus desiderabat nihil

accepit; unguenta coronas secundamque mensam servis dispertiit cetera referri iussit. Quo facto eum barbari magis etiam

contempserunt quod eum ignorantia bonarum rerum illa potissimum sumpsisse arbitrabantur. Hic eum ex Aegypto reverteretur

donatus a rege Nectanabide ducentis viginti talentis quae ille muneri populo suo daret venissetque in portum qui Menelai

vocatur iacens inter Cyrenas et Aegyptum in morbum implicitus decessit. Ibi eum amici quo Spartam facilius perferre possent

quod mel non habebant cera circumfuderunt atque ita domum rettulerunt.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Agesilaus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti