Hic in Paraetacis cum Antigono
conflixit non acie instructa sed in itinere eumque male acceptum in Mediam hiematum coegit redire. Ipse in finitima regione
Persidis hiematum copias divisit non ut voluit sed ut militum cogebat voluntas. Namque illa phalanx Alexandri Magni quae Asiam
peragrarat deviceratque Persas inveterata cum gloria tum etiam licentia non parere se ducibus sed imperare postulabat ut nunc
veterani faciunt nostri. Itaque periculum est ne faciant quod illi fecerunt sua intemperantia nimiaque licentia ut omnia
perdant neque minus eos cum quibus steterint quam adversus quos fecerint. Quod si quis illorum veteranorum legat facta paria
horum cognoscat neque rem ullam nisi tempus interesse iudicet. Sed ad illos revertar. Hiberna sumpserant non ad usum belli sed
ad ipsorum luxuriam longeque inter se discesserant. Hoc Antigonus cum comperisset intellegeretque se parem non esse paratis
adversariis statuit aliquid sibi consilii novi esse capiendum. Duae erant viae qua ex Medis ubi ille hiemabat ad adversariorum
hibernacula posset perveniri. Quarum brevior per loca deserta quae nemo incolebat propter aquae inopiam ceterum dierum erat
fere decem; illa autem qua omnes commeabant altero tanto longiorem habebat anfractum sed erat copiosa omniumque rerum abundans.
Hac si proficisceretur intellegebat prius adversarios rescituros de suo adventu quam ipse tertiam partem confecisset itineris;
sin per loca sola contenderet sperabat se imprudentem hostem oppressurum. Ad hanc rem conficiendam imperavit quam plurimos
utris atque etiam culleos comparari post haec pabulum praeterea cibaria cocta dierum decem ut quam minime fieret ignis in
castris. Iter quo habeat omnis celat. Sic paratus qua constituerat proficiscitur.
- Latino
- De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote