Paragrafo 8 - Studentville

Paragrafo 8

Secutum est

illud tempus occiso Caesare cum res publica penes Brutos videretur esse et Cassium ac tota civitas se ad eos convertisse

videretur. Sic M. Bruto usus est ut nullo ille adulescens aequali familiarius quam hoc sene neque solum eum principem consilii

haberet sed etiam in convictu. Excogitatum est a quibusdam ut privatum aerarium Caesaris interfectoribus ab equitibus Romanis

constitueretur. Id facile effici posse arbitrati sunt si principes eius ordinis pecunias contulissent. Itaque appellatus est a

C. Flavio Bruti familiari Atticus ut eius rei princeps esse vellet. At ille qui officia amicis praestanda sine factione

existimaret semperque a talibus se consiliis removisset respondit: si quid Brutus de suis facultatibus uti voluisset usurum

quantum hae paterentur: sed neque cum quoquam de ea re collocuturum neque coiturum. Sic ille consensionis globus huius unius

dissensione disiectus est. Neque multo post superior esse coepit Antonius ita ut Brutus et Cassius destituta tutela

provinciarum quae iis ditis causa datae erant a consule desperatis rebus in exsilium proficiscerentur. Atticus qui pecuniam

simul cum ceteris conferre noluerat florenti illi parti abiecto Bruto Italiaque cedenti HS centum milia muneri misit eidem in

Epiro absens trecenta iussit dari neque eo magis potenti adulatus est Antonio neque desperatos reliquit.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti