Paragrafo 8 - Studentville

Paragrafo 8

Haec ille intuens cum quemadmodum sedaret nesciret et quorsum evaderent timeret

Callicrates quidam civis Atheniensis qui simul cum eo ex Peloponneso in Siciliam venerat homo et callidus et ad fraudem acutus

sine ulla religione ac fide adit ad Dionem et ait: eum magno in periculo esse propter offensionem populi et odium militum quod

nullo modo evitare posset nisi alicui suorum negotium daret qui se simularet illi inimicum. Quem si invenisset idoneum facile

omnium animos cogniturum adversariosque sublaturum quod inimici eius dissidenti suos sensus aperturi forent. Tali consilio

probato excepit has partes ipse Callicrates et se armat imprudentia Dionis; ad eum interficiundum socios conquirit adversarios

eius convenit coniuratione confirmat. Res multis consciis quae gereretur elata defertur ad Aristomachen sororem Dionis

uxoremque Areten. Illae timore perterritae conveniunt cuius de periculo timebant. At ille negat a Callicrate fieri sibi

insidias sed illa quae agerentur fieri praecepto suo. Mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac

iurare cogunt nihil ab illo periculi fore Dioni. Ille hac religione non modo non est deterritus sed ad maturandum concitatus

est verens ne prius consilium aperiretur suum quam conata perfecisset.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Dion) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti