Dimidium fere
spatium confecerat cum ex fumo castrorum eius suspicio allata est ad Eumenem hostem appropinquare. Conveniunt duces; quaeritur
quid opus sit facto. Intellegebant omnes tam celeriter copias ipsorum contrahi non posse quam Antigonus adfuturus videbatur.
Hic omnibus titubantibus et de rebus summis desperantibus Eumenes ait si celeritatem velint adhibere et imperata facere quod
ante non fecerint se rem expediturum. Nam quod diebus quinque hostis transisse posset se effecturum ut non minus totidem dierum
spatio retardaretur. Quare circumirent suas quisque contraheret copias. Ad Antigoni autem refrenandum impetum tale capit
consilium. Certos mittit homines ad infimos montes qui obvii erant itineri adversariorum hisque praecipit ut prima nocte quam
latissime possint ignis faciant quam maximos atque hos secunda vigilia minuant tertia perexiguos reddant et assimulata
castrorum consuetudine suspicionem iniciant hostibus his locis esse castra ac de eorum adventu esse praenuntiatum; idemque
postera nocte faciant. Quibus imperatum erat diligenter praeceptum curant. Antigonus tenebris obortis ignis conspicatur;
credit de suo adventu esse auditum et adversarios illuc suas contraxisse copias. Mutat consilium et quoniam imprudentes
adoriri non posset flectit iter suum et illum anfractum longiorem copiosae viae capit ibique diem unum opperitur ad
lassitudinem sedandam militum ac reficienda iumenta quo integriore exercitu decerneret.
- Latino
- De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote