Atticus Paragrafo 9: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 9

Secutum est bellum gestum apud Mutinam. In quo si tantum eum prudentem dicam minus quam debeam praedicem cum ille potius

divinus fuerit si divinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas quae nullis casibus agitur neque minuitur. Hostis

Antonius iudicatus Italia cesserat; spes restituendi nulla erat. Non solum inimici qui tum erant potentissimi et plurimi sed

etiam qui adversariis eius se dabant et in eo laedendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem Antonii familiares

insequebantur uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare cupiebant liberos etiam exstinguere parabant. Atticus cum Ciceronis intima

familiaritate uteretur amicissimus esset Bruto non modo nihil his indulsit ad Antonium violandum sed e contrario familiares

eius ex urbe profugientes quantum potuit texit quibus rebus indiguerunt adiuvit. P. vero Volumnio ea tribuit ut plura a

parente proficisci non potuerint. Ipsi autem Fulviae cum litibus distineretur magnisque terroribus vexaretur tanta diligentia

officium suum praestitit ut nullum illa stiterit vadimonium sine Attico sponsor omnium rerum fuerit. Quin etiam cum illa

fundum secunda fortuna emisset in diem neque post calamitatem versuram facere potuisset ille se interposuit pecuniamque sine

faenore sineque ulla stipulatione credidit maximum existimans quaestum memorem gratumque cognosci simulque aperiens se non

fortunae sed hominibus solere esse amicam. Quae cum faciebat nemo eum temporis causa facere poterat existimare. Nemini enim in

opinionem veniebat Antonium rerum potiturum. Sed sensim is a nonnullis optimatibus reprehendebatur quod parum odisse malos

cives videretur. Ille autem sui iudicii potius quid se facere par esset intuebatur quam quid alii laudaturi forent.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti