Paragrafo 9 - Studentville

Paragrafo 9

An domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? At non est professus. Immo vero eis tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. Nam–cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur; Gabini quam diu incolumis fuit levitas post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset–Metellus homo sanctissimus modestissimusque omnium tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. In his igitur tabulis nullam lituram in nomine A. Licini videtis.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti