Hac mente proximo die festo cum a conventu se remotum Dion
domi teneret atque in conclavi edito recubuisset consciis facinoris loca munitiora oppidi tradit domum custodiis saepit a
foribus qui non discedant certos praeficit: navem triremem armatis ornat Philostratoque fratri suo tradit eamque in portu
agitari iubet ut si exercere remiges vellet cogitans si forte consiliis obstitisset fortuna ut haberet qua fugeret ad salutem.
Suorum autem e numero Zacynthios adulescentes quosdam eligit cum audacissimos tum viribus maximis hisque dat negotium ad Dionem
eant inermes sic ut conveniendi eius gratia viderentur venire. Hi propter notitiam sunt intromissi. At illi ut limen eius
intrarant foribus obseratis in lecto cubantem invadunt colligant: fit strepitus adeo ut exaudiri possit foris. Hic autem sicut
ante saepe dictum est quam invisa sit singularis potentia et miseranda vita qui se metui quam amari malunt cuivis facile
intellecta fuit. Namque illi ipsi custodes si prompta fuissent voluntate foribus effractis servare eum potuissent quod illi
inermes telum foris flagitantes vivum tenebant. Cui cum succurreret nemo Lyco quidam Syracusanus per fenestras gladium dedit
quo Dion interfectus est.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Dion) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote