Paragrafo 90 - Studentville

Paragrafo 90

Cuius autem aures clausae veritati sunt, ut ab amico verum audire nequeat, huius

salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonis, ut multa: ‘melius de quibusdam acerbos inimicos mereri quam eos amicos

qui dulces videantur; illos verum saepe dicere, hos numquam.’ Atque illud absurdum, quod ii, qui monentur, eam molestiam

quam debent capere non capiunt, eam capiunt qua debent vacare; peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt; quod

contra oportebat, delicto dolere, correctione gaudere.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti