Parole di conforto a Cicerone per la morte della figlia - Studentville

Parole di conforto a Cicerone per la morte della figlia

Posteaquam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi; qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem. Cogita quemadmodum adhuc Fortuna nobiscum egerit; ea nobis erepta sunt, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent: patriam, honestatem, dignitatem, honores omnes. Hoc uno incomodo addito, quid ad dolorem adiungi potuit? Etiam tu ea reminiscere, quae digna tua persona sunt: illam, quamdiu ei opus fuerit, vixisse; te, patrem suum, praetorem consulem, augurem vidisse; adulescentibus primariis nuptam fuisse; cum res publica occideret, vita excessisse. Denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum qui aliis consueris (= consueveris) dare consilium, neque imitari malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt. Nullus dolor est, quem non longiquitas temporis minuat. Vidimus aliquotiens secundam pulcherrime te ferre fortunam; fac aliquando intellegamus adversam quoque te aeque ferre posse, ne ex omnibus virtutibus haec una tibi
videatur deesse.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti